[Translate to Latein:]

Geschichte des Unternehmens

Primordia operis ad a. 1896 redeunt, quo Paulus Fridolinus Kehr (1860-1944), tunc titularis cathedrae historiae medii aevi Gottingensis, Societati Regiae Scientiarum Gottingensi proposuit, ut omnes reliquiae privilegiorum et litterarum pontificum Romanorum usque ad a. 1198 colligerentur et deinde arte diplomatica eodem modo ac diplomata regum et imperatorum Germaniae in serie Monumentorum Germaniae Historicorum accurate et critice in lucem proderentur. Insuper tabulatum cum facsimilibus arte photographica expressis, ultimo quoque iam eo tempore collectionis regestorum Pontificum Romanorum Philippi Jaffé (1855; ed. altera 1885-1888), quae in ordine chronologico congesta sunt, novam elaborationem praeparare voluit. Ex hoc proposito, i.e. “collectione et editione vetustiorum privilegiorum et litterarum pontificum Romanorum usque ad Innocentium III”, paucis annis post ortum est illud opus novissimae rationis “Regesta Pontificum Romanorum”, i.e. repertorium fontium omnium ecclesiarum, quae umquam usque ad finem saec. XII aliqua necessitudine cum pontificibus Romanis coniunctae erant, elenchis documentorum primum geographicis, deinde tantum chronologicis separatis congestis.

Patronus operis a principio Societas Regia (hodie Academia) Scientiarum Gottingensis fuit, unde nomen “Göttinger Papsturkundenwerk” provenit. Secundus patronus inde ab a. 1931 Pius-Stiftung für Papsturkunden und mittelalterliche Geschichtsforschung Turicensis (Zürich) devenit, cuius fundamentum peculiare ipse Pius PP. XI (1922-1939) largitus est, qui ante pontificatum suum inter alia praefectus Bibliothecae Ambrosianae Mediolanensis ex illo tempore Paulum Kehr cognovit et magni aestimavit. Licet hodie modicae voluminis haec fundatio post bellum a. 1945 operis laborem resumere permisit.

Post obitum Pauli Kehr inde ab a. 1948 ipsam „Pius-Stiftung“ una cum Curatorio a re publica Turicensi instituto Commissio scientifica ex novo creata moderatur, quorum membra Archivi Secreti Vaticani vel Bibliothecae Apostolicae Vaticanae, Monumentorum Germaniae Historicorum, Instituti pro studio Historiae Austriacae promovendo, Societatis Historicae Helveticae praesides sunt. Rectore commissionis praeses classis philosophico-historicae Academiae Scientiarum Gottingensis fungitur. Secretario scientifico ab hac Commissione instituto incumbit officium operam dirigendi, quo primus Walther Holtzmann (1946-1962; †25.11.1964), deinde Theodorus Schieffer (1962-1987; †9.4.1992) et Rodulfus Hiestand (1987-2003) Turicensis-Dusseldorpensis affecti sunt. Inde ab a. 2004 m. ian. secretarii officium Nicolaus Herbers (Erlango-Norimbergensis) revestit.

Res ad opus conficiendum (copiae manuscriptae, modo figuratae, impressiones artis photographicae, micropelliculae, chartarum duplicationes et imitationes cum exemplis litterarum graphicae etc.) inde ab a. 1896 a Paulo Kehr eiusque collegis aliisque amanuensibus usque hodie collectae nunc in sede principali Gottingensi (antea Bonnae), partim etiam Romae, Lutetiae Parisiorum, Monachi Bavariae (antea Berkley/Calif.), Dusseldorpi et Erlangae asservantur. Sedi principali Gottingensi moles materiae valde conspicua et pretiosissima ad annos 896-1024 spectans e largitione gratiosa Haraldi Zimmermann Tubingensis, alia etiam ex dono Volkert Pfaff Mannheimensis pervenerunt.

De rebus gestis operis q.v. „Pius-Stiftung für Papsturkundenforschung“ semel in anno praecipue refertur in periodicis subsequentibus: Deutsches Archiv für die Erforschung des Mittelalters, Jahrbuch der Akademie der Wissenschaften zu Göttingen, Mitteilungen des Instituts für Österreichische Geschichtsforschung, Miscellanea Bibliothecae Apostolicae Vaticanae et Rivista di Storia della Chiesa in Italia.