[Translate to Latein:]

Fundationis Pii XI in fontium ecclesiae Romanae studia promovendo actus et finis

A. 1896 sub auspiciis Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis conditum, inde ab a. 1931 etiam sub patronatu Fundationis Pii PP. XI (qua de causa modo “Göttinger Papsturkundenwerk”, modo “Repertorium fontium pontificum Romanorum Fundationis Pii XI”, modo “Regesta Pontificum Romanorum” appellatur), hoc “Papsturkundenwerk” recensioni documentorum Pontificum Romanorum usque ad a. 1198 quocumque modo conservatorum se dedit, quae necessitudines inter Sedem Apostolicam et orbem christianum illustrant.

In principio omnia privilegia et litteras summorum pontificum huius saeculorum spatii in extenso in lucem edendi propositum fuit, sed molis eorum copiosissimae causa – ultra 25’000 documenta hucusque reperta – paucos post annos in quondam textus ad formam regestorum reductionem quasi laborem praevium commutatum et hodie tam pro Italia quam Germania maxima ex parte exsecutum est.

Terminus ad a. 1198, anno quo Innocentius III promotus est, ex eo evenit, quod inde ab hoc anno registra cancellariae pontificiae paucis ablatis continue conservata commodiorem accessum, recensionem et tractationem fontium permittunt. Cum radius autem geographicus rerum a pontificibus Romanis gestarum in ecclesia et etiam in rebus publicis iam inde a saec. X valde accrevit, ad colligendum privilegia litterasque aetatis a. 1198 antecedentis, cursu temporum per innumera archivia dispersa, studio ac labore virorum eruditorum singularum regionum collaborando opus est. Eapropter ab initio iam Paulo Kehr variarum nationum viros eruditos ad studium commune attrahendi propositum erat. Unde hodie sub auspiciis operis “Papsturkundenwerk” investigatio historica tam papatus quam diplomaticae pontificiae in compluribus regionibus Europae fere L studiosos coniungit; ita ut ipsi studiosi et institutiones singularum nationum tam propriis sumptibus quam publicis subsidiis ad progressionem totius operis contribuant.

Sine dubio opera q. d. “Papsturkundenwerk” inter fontium editiones Germaniae promotas locus maximi momenti addicitur, cum exemplum prominens continuae cooperationis scientificae internationalis per multa decennia repraesentet. Fructus eius non solum e XXV voluminibus regestorum iam in lucem editis et totidem in statu praeparandi, sed etiam ex plus quam C documentorum editionibus subsidiis operibus auxiliaribus et innumeris studiis ea comitantibus elucet.